Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 73:3-12
3Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
12Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
Commentaires sur Psaumes 73
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires