Psaumes 73
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 73:12-22

12Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.

13Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.

14Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.

15Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

16Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.

17Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

18Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

21Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Lire Psaumes 73 en entier

Commentaires sur Psaumes 73

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project