Psaumes 49
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 49:5-12

5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

7Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.

8Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :

10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.

12Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

Lire Psaumes 49 en entier

Commentaires sur Psaumes 49

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project