Psaumes 32
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 32:1-11

1Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.

2Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.

3Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.

4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

5Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.

6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.

8Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.

10Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

Lire Psaumes 32 en entier

Commentaires sur Psaumes 32

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project