Proverbes 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Proverbes 5:1-14

1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :

2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :

4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

6Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

7Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :

10ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

14pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

Lire Proverbes 5 en entier

Commentaires sur Proverbes 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project