Vulgate clémentine (latin)
Proverbes 4:18-26
18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
20Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
22vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
Commentaires sur Proverbes 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires