Vulgate clémentine (latin)
Philémon 1:8-14
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
Commentaires sur Philémon 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires