Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 4:15-23
15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
23Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Commentaires sur Philippiens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires