Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 3:3-9
3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,
Commentaires sur Philippiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires