Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 3:10-14
10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :
12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
Commentaires sur Philippiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires