Vulgate clémentine (latin)
Nombres 31:1-20
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
3Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
7Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
11Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
13Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
15ait : Cur feminas reservastis ?
16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
17ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
Commentaires sur Nombres 31
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires