Nombres 17
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 17:2-10

2Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.

3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :

4ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

6Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

Lire Nombres 17 en entier

Commentaires sur Nombres 17

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project