Vulgate clémentine (latin)
Nombres 17:1-9
1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
4ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
6Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
Commentaires sur Nombres 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires