Nombres 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 11:1-10

1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.

2Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.

3Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.

4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?

5recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cepe, et allia.

6Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.

7Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.

8Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.

9Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.

10Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est,

Lire Nombres 11 en entier

Commentaires sur Nombres 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project