Néhémie 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Néhémie 11:1-18

1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.

3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.

4Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,

5Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :

6omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.

7Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,

8et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,

9et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.

10Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,

11Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,

12et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,

13et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,

14et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.

15Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,

16et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.

17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :

18omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.

Lire Néhémie 11 en entier

Commentaires sur Néhémie 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project