Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 8:5-17
5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
6et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
8Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
13Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.
Commentaires sur Matthieu 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires