Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 8:18-27
18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
20Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
26Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Commentaires sur Matthieu 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires