Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 5:15-19
15neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
Commentaires sur Matthieu 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires