Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 3:7-13
7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
Commentaires sur Matthieu 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires