Matthieu 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 27:57-66

57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :

58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

59Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,

63dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.

64Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

65Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Lire Matthieu 27 en entier

Commentaires sur Matthieu 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project