Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 26:26-35
26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
35Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Commentaires sur Matthieu 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires