Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 26:14-20
14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
15et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
18At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Commentaires sur Matthieu 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires