Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 14:1-21
1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
2et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
5Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
9Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
17Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
Commentaires sur Matthieu 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires