Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 12:2-14
2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
6Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Commentaires sur Matthieu 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires