Matthieu 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 11:20-30

20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :

21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.

22Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

26Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.

27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.

30Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Lire Matthieu 11 en entier

Commentaires sur Matthieu 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project