Matthieu 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 10:5-15

5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :

6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

7Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.

11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.

12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.

13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

15Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

Lire Matthieu 10 en entier

Commentaires sur Matthieu 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project