Vulgate clémentine (latin)
Marc 9:9-13
9Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
10Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
11Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Commentaires sur Marc 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires