Vulgate clémentine (latin)
Marc 7:31-37
31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
34et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
35Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
37et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Commentaires sur Marc 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires