Vulgate clémentine (latin)
Marc 15:23-38
23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
25Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
26Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
27Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
28Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
30salvum fac temetipsum descendens de cruce.
31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37Jesus autem emissa voce magna expiravit.
38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Commentaires sur Marc 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires