Vulgate clémentine (latin)
Marc 12:35-44
35Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?
36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
38Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.
41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Commentaires sur Marc 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires