Marc 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 12:1-9

1Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.

3Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

4Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

5Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.

6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.

7Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.

8Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.

9Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

Lire Marc 12 en entier

Commentaires sur Marc 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project