Vulgate clémentine (latin)
Marc 10:24-32
24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Commentaires sur Marc 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires