Vulgate clémentine (latin)
Luc 4:5-13
5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
6et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Commentaires sur Luc 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires