Vulgate clémentine (latin)
Luc 23:32-38
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.
Commentaires sur Luc 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires