Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:39-46
39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
42dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires