Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:10-17
10Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
11et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires