Luc 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 21:26-36

26arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

29Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

31Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

33Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :

35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.

36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Lire Luc 21 en entier

Commentaires sur Luc 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project