Vulgate clémentine (latin)
Luc 2:1-7
1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
2Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
Commentaires sur Luc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires