Luc 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 18:10-17

10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.

11Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :

12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.

13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.

14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.

17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

Lire Luc 18 en entier

Commentaires sur Luc 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project