Luc 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 12:13-22

13Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

14At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?

15Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :

17et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?

18Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,

19et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

20Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

22Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.

Lire Luc 12 en entier

Commentaires sur Luc 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project