Vulgate clémentine (latin)
Luc 11:4-22
4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
5Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
7et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
8Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
9Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
10Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
12aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?
14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
15Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
Commentaires sur Luc 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires