Luc 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 10:4-12

4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :

6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.

7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :

9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

Lire Luc 10 en entier

Commentaires sur Luc 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project