Luc 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 10:1-11

1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

2Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

3Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :

6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.

7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :

9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

Lire Luc 10 en entier

Commentaires sur Luc 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project