Vulgate clémentine (latin)
Luc 1:26-35
26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
28Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,
33et regni ejus non erit finis.
34Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
35Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Commentaires sur Luc 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires