Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 23:22-32
22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
24Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Commentaires sur Lévitique 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires