Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 19:9-15
9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,
10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Commentaires sur Lévitique 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires