Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 19:13-18
13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Commentaires sur Lévitique 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires