Lévitique 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 18:7-18

7Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.

8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

10Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

Lire Lévitique 18 en entier

Commentaires sur Lévitique 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project