Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 11:44-47
44Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Commentaires sur Lévitique 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires