Jean 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 6:37-44

37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Lire Jean 6 en entier

Commentaires sur Jean 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project